- TARANNIUS seu TARANIUS
- TARANNIUS seu TARANIUSin Ms. Foxiensi Tolosae, Toranus Plinio, l. 7. c. 12. Toranius seu Thorannius Suetonio, in Aug. c. 69. mango fuit celebris Augusti Imperatoris principatu ex illorum genere, qui Symphontacos pueros domi alebant, collatâque mercede in privatas civium aulas publicaque Principum Palatia mittebant. Hic M. Antonio iam Triumviro eximios formâ pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpes, ut geminos vendidit; tanta unitas erat. Postquam deinde, sermone puerorum detectâ fraude, a furente increpitus Antonio est, inter alia magnitudinem pretii conquerente; Nam ducentis mercatus erat sestertiis: Respondit versutus ingenii mango, ob id ipsum se tanti vendidisse, quoniam non esset mira similitudo in ullis eôdem uterô editis, diversarum quidem gentium natales, tam concordi figurâ reperiri, super omnem esse taxationem. Eandem historiam refert Iul. Solinus, Polyhistor. c. 5. Aliud eius argute dictum Aur. Macrobius habet Saturnal. l. 2. c. 4. Delectatus erat inter cenam Symphoniacis Toranii Flacci mangonis, atque eos frumentô donaverat, cum in alia acroamata fuisset liberalis nummis, eosdemque postea Toranius aeque inter cenam quaerenti Caesari sic excusavit. Ad molas sunt. Suetonius quoque eius memihnit, Aug. c. 69. Aetate adultas virgines denudarent atque perspicerent, tamquam Thoranniô mangone vendente. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. rom. l. 5. c. 29. cum Paralipom. Dempsteri.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.